라틴어 문장 검색

privata quoque iudicia saepe unum iudicem habere multis et diversis formulis solent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 299:6)
res praeterea contra Sabinos et Vulscos prospere gestas continet et parum honestum populi Romani iudicium, qui iudex inter Ardeates et Aricinos sumptus agrum de quo ambigebatur sibi adiudicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri III Periocha15)
ibi crimen valuit et obstinatis animis triste iudicium invisumque etiam iudicibus factum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 216:2)
iudicia ad duo genera iudicum redegit, equestris ordinis ac senatorii;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 41장 2:6)
Revertimini ad iudicium, et de ipso iudice iudicate, qui talem iudicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris instituistis;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:7)
nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii - in quo frustra iudices solent, cum sententiam pronuntiant, addere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 47:2)
P. Delectationem in exornatione, in iudicio aut saevitiam aut clementiam iudicis, in suasione aut spem aut reformidationem deliberantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 4장 1:2)
ita lex de sacerdote inpura in iudicio quaeri uoluit, de iudicibus in supplicio?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 2:9)
Gavius Bassus in tertio librorum, quos De Origine composuit, Divinatio, inquit, iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet quam sententiam sese ferre par sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 4:1)
Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis,
(불가타 성경, 미카서, 3장9)
Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sive mediate sive inmediate:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 10:12)
adsunt homines ex tota provincia nobilissimi, qui praesentes vos orant atque obsecrant, iudices, ut in actore causae suae deligendo vestrum iudicium ab suo iudicio ne discrepet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 4:3)
super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur;
(불가타 성경, 집회서, 38장38)
Unde ex occasione terribilium iudicum ac legum, ne in aeterni iudicii poenas incidant, corrigi eos cupimus, non necari;
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:8)
In caussis capitalibus decet iudices (quantum lex permittit) in iudicio meminisse misericordiae, et cum severitate exemplum, cum pietate personam intueri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION